라틴어 문장 검색

Caesar flexo in maestitiam ore suam invidiam tali morte quaesitam apud senatum . . . . . crebrisque interrogationibus exquirit qualem Piso diem supremum noctemque exegisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장6)
sed testium interrogationi, tormentis servorum Macronem praesedisse commentarii ad senatum missi ferebant, nullaeque in eos imperatoris litterae suspicionem dabant, invalido ac fortasse ignaro ficta pleraque ob inimicitias Macronis notas in Arruntium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장9)
ipsam quin immo curam et diligentis stili anxietatem contrariam experimur, quia saepe interrogat iudex, quando incipias, et ex interrogatione eius incipiendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 3:1)
eadem utraque acie arma, crebris interrogationibus notum pugnae signum, permixta vexilla, ut quisque globus capta ex hostibus huc vel illuc raptabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장7)
in Vibium Crispum, cuius interrogationibus fatigabatur, ultro conversus, miscendo quae defendere nequibat, societate culpae invidiam declinavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장8)
addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel noctis hora uteretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 18장 2:2)
ac post longas demum interrogationes:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 3:4)
Patron se vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo respondit iussusque propius accedere sine interprete - nam haud radis Graecae linguae Dareus erat - :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 4:2)
et interpretes celato sermone Graeci exempta dubitatio est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 7:2)
Ibi Melon, Darei interpres, excipitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 7:1)
Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum vestigari iubet et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 22:1)
Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 5:1)
"Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit, quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 18:6)
qui ubi per interpretem cognoverunt iussu regis ipsos ad supplicium trahi, carmen laetantium modo canere tripudiisque et lasciviori corporis motu gaudium quoddam animi ostentare coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 5:2)
Ceterum sine interprete non poterat conseri sermo:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION