라틴어 문장 검색

Ventum est hinc ad fossile flumen, Naarmalcha nomine (quod amnis regum interpretatur), aridum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 1:1)
Qui ut factum firma defensione purgarent, litteras eiusdem obtulere Procopii, ut generis Constantiniani propinquo, imperium sibi debitum sumpsisse commemorantis, veniaque dignum asserentes errorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 1:2)
Qua gratia flagitiorum arbitra conscientia, cum Romano deinde Palladius concordabat, reversusque ad comitatum, arte mendaciorum impia Valentinianum fefellerat, Tripolitanos frustra queri commemorans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 20:1)
Et quamquam sint multa et varia, quae (ut levius interpretemur) egit asperrime:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 24:1)
Hocque ludibrio inique interpretato, et Faustinus ipse et Nigrinus et alii sunt interfecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 12:3)
Artaxerxes Persarum ille rex potentissimus, quem Macrochira membri unius commemoravit, suppliciorum varietates, quas natio semper exercuit cruda, lenitate genuina castigans, tiaras ad vicem capitum quibusdam noxiis amputabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 4:3)
Commemorat quoque orientalem partem provinciae Coloniensis aliquamdiu a Liudberto Monasteriensi administratam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 6:4)
Mai beatus episcopus Liudbertus Saxoniae et filius Ripuariae, de quo multa bona commemoravimus de hac luce migravit ad Dominum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:9)
ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam:
(아풀레이우스, 변명 10:13)
at contra hi philosophi quos commemoraui non ultra uolentes quam poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure meritoque dites et beati fuerunt.
(아풀레이우스, 변명 19:9)
ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me susceptum officii gratia quam lucri causa docebo.
(아풀레이우스, 변명 26:6)
sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint, uel mortuum ostendant.
(아풀레이우스, 변명 31:5)
neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo suspiciones.
(아풀레이우스, 변명 33:4)
haec idcirco commemoraui, nobilium philosophorum disputata simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt.
(아풀레이우스, 변명 49:10)
uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice timerem, sed ut ne impunitum foret Crasso, crassum quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.
(아풀레이우스, 변명 58:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION