라틴어 문장 검색

redieratque res ad Camillum, cui unico consuli vel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae vel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis dictatorem adrogari satis decorum visum est patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 259:3)
cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 290:2)
et res haud ulla insigni ad causa ad interregnum redit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 295:2)
ex interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium A. Cornelius Cossus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 296:1)
eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 466:2)
itaque interregnum initum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 30:2)
dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 180:1)
et quia pestilentia insecuta est, velut omnibus eo vitio contactis auspiciis, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 245:3)
ab interregno inito per quintum demum interregem, M. Valerium Corvum, creati consules A. Cornelius iterum et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 246:1)
tandem ad interregnum res redit, dilatisque alia atque alia de causa comitiis quartus decimus demum interrex L. Aemilius consules creat C. Poetelium L. Papirium Mugillanum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 336:1)
fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 466:1)
optare ne potestas tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione sua Romanum imperium, neu populus in se potissimum dictatore vim et ius dictaturae exstinguat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 488:2)
et cum se dictatura abdicare vellet, iussu patrum, priusquam abdicaret, consules creavit C. Sulpicium Longum iterum Q. Aemilium Cerretanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 521:2)
id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis daret functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 568:2)
et quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 267:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION