라틴어 문장 검색

Non enim amputata oratio et abscisa, sed lata et magnifica et excelsa tonat fulgurat, omnia denique perturbat ac miscet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 19:2)
Denique, si tumidi ritu torrentis agebar, Caecaque me praedam fecerat ira suam, Nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae, Nec nimium rigidas intonuisse minas, Aut tunicam summa deducere turpiter ora Ad mediam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 735)
quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 39)
Intonat et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam pariterque animaque rotisque expulit et saevis compescuit ignibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:3)
Intonuit dicente dea, tonitrumque secuti cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi, aeraque et tumidum subitis concursibus aequor Astraei turbant et eunt in proelia fratres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:1)
at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli, agminibus comitum qui modo cinctus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 58)
esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, et nihil officio nupta quod obstet habet, cum deus intonuit, non se subducere nimbo, id demum est pietas, id socialis amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1411)
intonat antistes Domini
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3129)
huius manum potentem gladius perarmat anceps, et fulgurans utrimque duplicem minatur ictum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum18)
quo nunc nemo disertior exultat, fremit, intonat, ventisque eloquii tumet:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr11)
his intonantem martyrem iudex profanus non tulit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.32)
nam carceralis caecitas splendore lucis fulgurat, duplexque morsus stipitis ruptis cavernis dissilit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.83)
illa sacramenti donatrix mensa eademque custos fida sui martyris adposita servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro, pascit item sanctis Tibricolas dapibus, mira loci pietas et prompta precantibus ara spes hominum placida prosperitate iuvat, hic corruptelis animique et corporis aeger oravi quotiens stratus, opem merui, quod Iactor reditu, quod te, venerande sacerdos, conplecti licitum est, scribo quod haec eadem, Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus posse dedit, quod quis postulet, adnuere, ipsa, illas animae exuvias quae continet intus, aedicula argento fulgurat ex solido, praefixit tabulas dives manus aequore levi candentes, recavum quale nitet speculum, nec Pariis contenta aditus obducere saxis addidit ornando clara talenta operi, mane salutatum concurritur:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.46)
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:7)
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION