라틴어 문장 검색

quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus,
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 754)
dum pecori lupus et nautis infestus Orion turbaret hibernum mare intonsosque agitaret Apollinis aura capillos, fore hunc amorem mutuom, o dolitura mea multum virtute Neaera:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 152)
apud Horatium illud, fabriciumque, hunc et intonsis Curium capillis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 172:4)
ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem releras, eadem speciosiora quoque sint, quae honestiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 213:2)
Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum, et quicquid aliud ambitio nempe perversa via sequitur, evita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:1)
tibi nexilibus turba coronis redimita venit, tibi grandaevi lassique senes compote voto reddunt grates libantque manu vina trementi.
(세네카, 아가멤논 7:12)
At Lachesis redimita comas, ornata capillos, Pieria crinem lauro frontemque coronans, candida de niveo subtemina vellere sumit felici moderanda manu, quae ducta colorem assumpsere novum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:19)
Effusam redimite comam nutante corymbo, mollia Nysaeis armati bracchia thyrsis!
(세네카, 오이디푸스 6:14)
Te senior turpi sequitur Silenus asello, turgida pampineis redimitus tempora sortis;
(세네카, 오이디푸스 6:22)
Naxos Aegaeo redimita ponto tradidit thalamis relictam virginem, meliore pensans damnum marito:
(세네카, 오이디푸스 6:47)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
torrida sacrilegum testantur limina Brennum, dum petit intonsi Pythia regna dei:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1325)
ut vero e tereti demisit nebrida collo errantesque sinus hedera collegit et alte cinxit purpureis flaventia tempora vittis vibravitque gravi redimitum missile dextra, attonito stat turba metu sacrisque relictis illum ambire libet pronosque attollere vultus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권248)
eat enthea vittis atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti quisque lyra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam115)
deae virides, liquidosque advertite vultus et vitreum teneris crimen redimite corymbis, veste nihil tectae, quales emergitis altis fontibus et visu Satyros torquetis amantes, non vos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci17)

SEARCH

MENU NAVIGATION