라틴어 문장 검색

horrescunt contremiscunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1991)
quin etiam 'ferae', inquit Pacuvius, 'qui/bus abest ad prae/cavendum inte/llegendi astu/tia', iniecto terrore mortis 'horrescunt'. quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 42:7)
Sed ut ille, qui navigat, cum subito mare coepit horrescere, et ille aeger ingravescente morbo unius opem inplorat, sic noster populus in pace et domi imperat et ipsis magistratibus minatur, recusat, appellat, provocat, in bello sic paret ut regi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:3)
sacratae vatis horrescunt comae, Tripodes moventur, mugit adytis Religio, Tremuntque lauri et ipse pallescit dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.3)
quod pallemus horrescimus circumspicimus emendat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 13:5)
rettulit ille gradus, horrueruntque comae, pulcher et humano maior trabeaque decorus Romulus in media visus adesse via et dixisse simul
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권320)
bracchia coeperunt nigris horrescere villis curvarique manus et aduncos crescere in ungues officioque pedum fungi, laudataque quondam ora Iovi lato fieri deformia rictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:3)
Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, horruit infelix totoque expalluit ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:8)
Intrepidum pro se, curam de coniuge agentem Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum, "officio" que "meo ripa sistetur in illa haec," ait "Alcide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:6)
Qua rursus visa, veluti praesaga futuri, horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas amplexusque dedit, tristique miserrima tandem ore "vale" dixit conlapsaque corpore toto est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 53:2)
Illa super terram defecto poplite labens pertulit intrepidos ad fata novissima vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:3)
) saetis horrescere coepi nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum murmur et in terram toto procumbere vultu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:5)
Moses porro suos in mare praecipit constans intrepidis tendere gressibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae19)
at non intrepidum terret apostolum tristis tam subiti forma periculi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권8)
ut semel obsedit gentilia pectora patrum vana superstitio, non interrupta cucurrit aetatum per mille gradus, tener horruit heres et coluit quidquid sibimet venerabile cani monstrarant atavi;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권72)

SEARCH

MENU NAVIGATION