라틴어 문장 검색

Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis Tectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 2:1)
Caesar avidas legiones quo latior populatio foret quattuor in cuneos dispertit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장1)
eo promptior Caesar pergit introrsus, populatur, excindit non ausum congredi hostem aut, sicubi restiterat, statim pulsum nec umquam magis, ut ex captivis cognitum est, paventem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장6)
equester ordo cuneum Germanici appellavit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti turmae idibus Iuliis imaginem eius sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장10)
hibernus auster revolvit fluctus pulsoque introrsus freto brevia litorum nudantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장8)
Ac primum legio gradu immota et angustias loci pro munimento retinens, postquam in propius suggressos hostis certo iactu tela exhauserat, velut cuneo erupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장1)
Sed qui remotis e municipiis severaque adhuc et antiqui moris retinente Italia, quique per longinquas provincias lascivia inexperti officio legationum aut privata utilitate advenerant, neque aspectum illum tolerare neque labori inhonesto sufficere, cum manibus nesciis fatiscerent, turbarent gnaros ac saepe a militibus verberarentur, qui per cuneos stabant ne quod temporis momentum impari clamore aut silentio segni praeteriret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장1)
aditum senatus globus togatorum obsederat non occultis gladiis, dispersique per fora ac basilicas cunei militares.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장2)
acies per cuneos componitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 6:1)
quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non casus nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et propinquitates;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 3:2)
transgressis inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 4:2)
comminus eminus, catervis et cuneis concurrebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장8)
quidquid provinciarum adluitur mari Asia atque Achaia tenus, quantumque introrsus in Pontum et Armenios patescit, iuravere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장5)
simul iuncta turris ictibus saxorum cessit, qua septimani dum nituntur cuneis, tertianus securibus gladiisque portam perfregit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장4)
ubi insidiae parum cessere, ad vim transgressus Canninefatis, Frisios, Batavos propriis cuneis componit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION