라틴어 문장 검색

nam et sebum habet ad pus movendum et mel ad ulcus repurgandum, medullam etiam maximeque vitulinam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장140)
Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장6)
Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum vomitu, cum tremore mortifera nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장10)
mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장58)
quod altera verticis parte modice intumescens sustinet iugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장86)
Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장88)
dein dura et medullosa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장119)
Id brevius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장131)
Idque sine medulla durum magisque in posteriorem partem proiectum teretem ibi figuram repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장136)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장82)
Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus, ideoque locus is intumuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장168)
id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, nervis qui continent, ruptis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장2)
Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si uetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 5:3)
Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, uel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 2:6)
os, surae, pedes intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION