라틴어 문장 검색

Idque euenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:3)
Pituita autem sicca et arida dolorem quidem mouet, sed maturius desinit, nisi quid exulcerauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 2:5)
si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 3:2)
Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut liuida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor peruenit, nocturna uigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, uotumque est, ut tantum exulceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:1)
Sed fere tempore interposito pituitae cursus acerrimus sequitur, exulceratisque uehementer oculis aciem quoque ipsam corrumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 35:4)
Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 7:7)
Duplex enim periculum est, ne uel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum uix ullam recipiat curationem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:1)
aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 3:2)
supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 4:2)
Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 3:2)
deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:6)
244, 18 Nares vero intus exulceratas, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1382)
in jejuno balneum, inurens sol et omnis calor, cura, vigilia, somnus nimium vel brevis vel longus;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 16:2)
At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica, vel renes exulcerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 11:3)
si os exulceratur, si rubet facies, et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION