라틴어 문장 검색

Venus hic invecta columbis tertia regali iungit conubia nexu, pennatique nurum circumstipantur Amores progenitam Augustis Augustorumque sororem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:186)
terrenisque aliis atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:2)
temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:3)
Igitur ea bracchia, quae septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur ingruentibus iam frigoribus, quibus cicatrices inuruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 2:3)
Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem, cum et gemma se et cortex naturaliter movet, nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 4:2)
Tonsurae certum tempus anni per omnes regiones servari non potest, quoniam nec ubique tarde, nec celeriter aestas ingruit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 7:1)
Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 2:1)
in Haterium statim invectus est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장9)
simul ingruunt, saxa iaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장4)
nam in pace causas et merita spectari, ubi bellum ingruat innocentis ac noxios iuxta cadere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장3)
et ne bellum mole una ingrueret Caecinam cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo praefectus finibus Frisiorum ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장3)
Chariovalda diu sustentata hostium saevitia, hortatus suos ut ingruentis catervas globo perfringerent, atque ipse densissimos inrumpens, congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi nobilium circa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장7)
pluris Caesar classi inpositas per flumen Amisiam Oceano invexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장2)
iamque Ostiam invectum multitudo ingens, iam in urbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, vine militum servum suum coerceret an inanem credulitatem tempore ipso vanescere sineret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장2)
si quid hostile ingruat, quem iustius arma oppositurum qui legati auctoritatem et propria mandata acceperit?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION