라틴어 문장 검색

Eorum liberorum, quos Boetius de geometria scripssse dicitur, investigare veram inscriptionem nihil aliud esset nisi operam et tempus perdere.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:10)
Donec igitur aut acriores oculi, quod vix erediderim, aut instructior ars, quod fieri posse nemo negaverit, in communem usum protulerin, quae Blume investigavit, nihil aliud restat, nisi ut ea, quae fertur Boetii geometria, edatur, quam artem geometricam auctorem nominasse testantur loci, quos in pag. 434 sub voce ars attuli.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:15)
Sed sint alii numeri nobis eadem condicione propositi, id est xxj et viiij, ut quales hi sint investigentur, cum sibimet fuerint invicem comparati.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 3:1)
Qui autem de natura rerum propinquis investigantes rationibus, quique in matheseos disputatione versati, quid in quaque re esset proprium, subtilissime peritissimeque ediderunt, hi rerum omnium naturas in gemina dividentes hac speculatione distribuunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:2)
Non ergo inutiliter neque inprovide, qui de hoc mundo deque hac communi rerum natura ratiocinabantur, hanc primum totius mundi substantiae divisionem fecerunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:9)
Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:8)
— Intellego, inquam, quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:4)
Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:1)
in huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest, nonne rationis potius causam probaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:5)
unde enim homini ratio, per quam voluntatem divinam perfecte investiget?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 9 59:4)
Et quis eam investigabit?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:5)
Et quis est qui hoc possit sufficienter investigare?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 61:5)
Et, quia multa sunt de talibus quae fides ponit, quae per rationem humanam investigari non possunt, ideo ubi deficit ratio, ibi suppleat fides, quae confiteri debet potentiam divinam esse super cognitionem humanam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 61:6)
Ex talibus enim ratiocinatur naturalis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:12)
Quid autem sit hoc summum bonum, quod est homini possibile, per rationem investigemus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION