라틴어 문장 검색

reduci oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac coniuges invisere et usurpare libertatem et creare magistratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 20:1)
itaque cum longinqua a domo instet militia incertumque sit quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 207:1)
invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem quae plus quam trecentarum amphorarum esset haberet - id satis habitum ad fructus ex agris vectandos, quaestus omnis patribus indecorus visus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 673:1)
"quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam viderint, ultro ipsi novum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter oram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se coniungere iusserint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 633:1)
Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam victorem recuperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 149:1)
'Ut auro et purpura fulgamus' inquit 'ut carpentis festis profestisque diebus, velut triumphantes de lege victa et abrogata et captis et ereptis suffragiis vestris per urbem vectemur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 33:1)
sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset, tum equitibus ab domo secum missis agenda inquit res est, iuvenes, audendaque quam me duce impigre exequi iussi estis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 423:1)
nunc ad eum inviso.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 123)
nisi hodie mi ex fundis tuorum amicorum omne huc penus adfertur, cras Phoenicium poeniceo corio invises pergulam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 297)

SEARCH

MENU NAVIGATION