라틴어 문장 검색

sciendum tamen hoc esse vitiosum, monosyllabo finiri versum, nisi forte ipso monosyllabo minora explicentur animalia, ut parturient montes, nascetur ridiculus mus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 833)
nam ille supra cum veneratione locutus est apud numen severum, contra hic iocatur, quia alloquitur numen, quod iocis gaudere manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 337)
et si hoc ridicule credunt dicant quod laborant". lunaeque labores vel errores, quia non recta in- cedit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 47812)
"Nonne ridiculum est vel lugere quod colas vel colere quod lugeas?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:5)
Haec cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:4)
Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus, - neque aliud in eo oratoris simile quicquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장4)
Longe autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:3)
Bella ironia, si iocaremur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 2:6)
At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 109:12)
habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 42:5)
non ego tecum iam ita iocabor, ut isdem his de rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 101:8)
Pomponius quidem, inquam, noster iocari videtur, et fortasse suo iure.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 6:2)
Non quam nostram quidem, inquit Pomponius iocans;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 128:3)
etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:3)
Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION