라틴어 문장 검색

Deinde cum praedictum tectorium inaruit, rursus amurca respergitur, qua siccata frumentum infertur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 14:2)
Fumarium quoque, quo materia, si non sit iam pridem caesa, festinato siccetur, in parte rusticae villae fieri potest iunctum rusticis balneis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 19:2)
Si umidus erit, abundantia uliginis ante siccetur fossis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 9:1)
Laeto pinguique campo non desideraturinfluens rivus, meliusque habetur faenum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam quod inrigatum aquis elicitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 3:2)
Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 3:4)
Est autem modus in siccando, ut neque peraridum neque rursus viride colligatur, alterum quod omnem sucum si amisit, stramenti vicem obtinet, alterum si nimium retinuit, in tabulato putrescit ac saepe, cum concaluit, ignem creat et incendium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:3)
quod si permaduit, inutile est udum movere, meliusque patiemur superiorem partem sole siccari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:5)
Tunc demum convertemus et utrimque siccatum coartabimus in strigam atque ita manipulos vinciemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 2:1)
Nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum con-geratur, vel si non competet, ut aut in villam faenum portetur aut in manipulum colligatur, certe quicquid ad eum modum, quem debet, siccatum erit, in metas exstrui conveniet easque ipsas in angustissimos vertices exacui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 2:2)
Tum aequata paviculis vel molarilapide condensetur et rursus superiectis paleis inculcetur atque ita solibus siccanda relinquatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 1:3)
raram supra modum velut per infundibulum transmittere imbres, et sole ac vento penitus siccari atque exarescere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 3:1)
non pessime tamen in umbra siccata faciunt in hunc usum harundinum quoque folia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 2:4)
Licet etiam, si est leguminum inopia, et eluta et siccata vinacia, quae de lora eximuntur, eum paleis miscere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 4:3)
quae cum siccata est, collo boum suspenditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:4)
spectentque ad meridiem, ut facile siccentur, et frigidis ventis non sint obnoxia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION