라틴어 문장 검색

hanc videlicet, quod nunquam fallant aut frustrentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:6)
Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi monstrari aliquid hujusmodi, quod opere non frustret neque experimento fallat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:4)
Sin in cupiditatibus fraenuntur et subinde frustrentur, malevolentiam et invidiam in corde fovent, et iniquo prorsus oculo tum res tum homines intuentur, ac tum demum in sinu laetantur cum res male cedant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:5)
Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus, Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:10)
Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장3)
Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장10)
Et irritum factum est in die illa; et cognoverunt mercatores gregis, qui observabant me, quia verbum Domini est.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장11)
Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum;
(불가타 성경, 말라키서, 2장8)
Et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장36)
et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장44)
qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장45)
venit Ptolemaidam: graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventiones ?indignabantur enim supra modum ?voluerunt irrita facere pacta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장25)
Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장28)
quae cum altius caput extulisset ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:3)
At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum festinantem ac praecurrentem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis quam res pateretur, quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur — nemini enim erat ignotum plurimis de causis ad urbem Caesarem revocar — , lentius agere, decedendi diem postulare longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari coepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION