라틴어 문장 검색

Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus, Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:10)
Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: " Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est ". Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum.
(불가타 성경, 여호수아기, 5장16)
Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장3)
Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장10)
Et irritum factum est in die illa; et cognoverunt mercatores gregis, qui observabant me, quia verbum Domini est.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장11)
Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum;
(불가타 성경, 말라키서, 2장8)
Et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장36)
et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장44)
qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장45)
venit Ptolemaidam: graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventiones ?indignabantur enim supra modum ?voluerunt irrita facere pacta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장25)
Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장28)
Messala, ut erat imperatum, Uticam pervenit omnibusque portis custodias ponit.
(카이사르, 아프리카 전기 88:13)
quo malo nisi liberarentur, imperata se facere pecuniamque promissam Caesari non posse persolvere.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:2)
facturum enim omnia Pharnacen quae imperata essent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 69:3)
Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.
(카이사르, 내란기, 1권 37:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION