라틴어 문장 검색

Ideo autem dixi supra guerram quantumcumque potest vitare debes, quia proptermalitiam et rapinam et violentiam iniuriaque multorum, quandoque nullovitari potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 68:4)
Si quis usuram accipit, rapinam facit, vita non vivit, ut habes in Ezechiele (Ezech.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 5:19)
Persarum commentum irritum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장1)
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, non celate (ut antea) turbidum saeviebat ingenium, a veri consideratione detortum, et nullo impositorum vel compositorum fidem sollemniter inquirente, nec discernente a societate insontes, velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit et causarum legitima silente defensione, carnifex rapinarum sequester, et obductio capitum, et bonorum ubique multatio versabatur per orientales provincias;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 20:1)
Nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae diceres secundis avibus contigisse, dum punirentur ex iure, vel tamquam irrita diffluebant et vana.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:1)
Cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia, barbaris licenter grassantibus, nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector, ut efficax ad haec corrigenda, principis iussu perrexit, Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 2:1)
Post multa itaque per deliberationes ambiguas actitata, stetit fixa sententia, abiectisque disputationibus irritis, ad imperium placuit Iulianum assumere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 3:2)
nec conatus ei insidianti irritus fuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 5:2)
an ignoratis, fugam quae salutem numquam repperit, irriti conatus stultitiam indicare?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 40:2)
Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante, venire, quoad ratio siverit, festinabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 8:1)
Ita reges illi tumentes quondam immaniter, rapinisque ditescere assueti nostrorum, Romanae potentiae iugo subdidere colla iam domita, et velut inter tributarios nati et educati, obsecundabant imperiis ingravate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 10:1)
Nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui, multa scrutantes, cum nihil unde vituperari deberet, inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et irrita:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:1)
Qui vana quaedam causantes et irrita, pavore adigente mentiri, principem exorabant in veniam, obsecrantes ut simultate abolita, transmisso flumine ad eum venire permitterentur, docturi quae sustinerent incommoda, paratique intra spatia orbis Romani (si id placuerit) terras suscipere longe discretas, ut diuturno otio involuti, et Quietem colentes (tamquam salutarem deam) tributariorum onera subirent et nomen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 6:1)
moxque ex aggeribus quos erexerunt Romani, idem Persae propugnaculis insistentes, sagittis incessebantur, et fundis telisque igniferis, quae per tegumenta turrium volitantia, paratis qui restinguerent, plerumque irrita labebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 17:2)
Super his urebat eius anxiam mentem, quod velut patefacta ianua divitis domus, irritus propositi reverteretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION