라틴어 문장 검색

In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 13:1)
atque, ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 75:4)
iudiciale et contionale, ut varium est, sic etiam ipsa collocatione verborum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 387:2)
nec satis est non ignorare quae sunt causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quanquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 238:3)
nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 10:3)
illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 49:1)
Miraris eundem non aeque bene declamare quam causas agere aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controuersias dicere?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 11:1)
ergo non alia quaestio alia iudicatio erit, sed plures quaestiones et plures iudicationes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 320:5)
συνέχον autem (quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem) quibusdam id videtur esse, post quod nihil quaeritur, quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 313:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION