라틴어 문장 검색

iugetis enim dicitur augurium quod ex iunctis iumentis fiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5378)
cum autem dicit 'iugo', veram significationem iugetis facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 53711)
alii dicunt favere nuptiis Cererem, quod prima nupserit Iovi et condendis urbibus praesit, ut Calvus docet et leges sanctas docuit et cara iugavit corpora conubiis et magnas condidit urbes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5821)
scilicet ne aut legitime iugatam contra fas reliquisse videretur, aut foedus, id est fidem rupisse perpetuae castimoniae, quia cum fuissent iuncti, scirent tonuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3396)
mos enim apud veteres fuit flamini ac flaminicae, dum per confarreationem in nuptias convenirent, sellas duas iugatas ovilla pelle superiniecta poni eius ovis, quae hostia fuisset, ut ibi nubentes velatis capitibus in confarreatione flamen ac flaminica residerent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3747)
hinc est patulae recubans sub tegmine fagi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2836)
galea Thracicum tegmen est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5039)
armorumque resolvit tegmina hic ostendit armorum conexionem esse testudinem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5151)
pro longae tegmine pallae palla proprie est muliebris vestis deducta usque ad vestigia, unde ait 'longae':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5762)
plerique duas certas volunt ipsius testimonio, ultimam, ut "extremum hunc", (et primam, ut) in georgicis "Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 134)
annorum scripsisse bucolica, unde etiam ipse in fine georgicorum "audaxque iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi". et dicit Donatus, quod etiam in poetae memoravimus vita, in scribendis carminibus naturalem ordinem secutum esse Vergilium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 141)
aliter enim in Aeneide de telo "ingens arboreum". Cornificius "ut folia, quae frugibus arboreis tegmina gignuntur". iniussa virescunt gramina bene 'iniussa', id est sua sponte:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 553)
inde est ales Avis lato sub tegmine caeli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:4)
Qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos Corripuit pullos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 93:6)
Hunc, ubi tam teneros volucris matremque peremit, Qui luci ediderat, genitor Saturnius idem Abdidit et duro formavit tegmine saxi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION