라틴어 문장 검색

censuitque Iunius Marullus consul designatus adimendam reo praeturam necandumque more maiorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장6)
ergo Vologeses neque atrox in summam et quibusdam praefecturis indutias petit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장2)
isdem quippe illis diebus Torquatus Silanus mori adigitur, quia super Iuniae familiae claritudinem divum Augustum abavum ferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장2)
et menses, qui Aprilem eundemque Neroneum sequebantur, Maius Claudii, Iunius Germanici vocabulis mutantur, testificante Cornelio Orfito, qui id censuerat, ideo Iunium mensem transmissum, quia duo iam Torquati ob scelera interfecti infaustum nomen Iunium fecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 12장3)
Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus Iuniis:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 1:1)
Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
multos praefecturis et procurationibus, plerosque senatorii ordinis honore percoluit, egregios viros et mox summa adeptos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장5)
Praeposuerat praetorianis Publilium Sabinum a praefectura cohortis, Iulium Priscum tum centurionem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장1)
Nota per eos dies Iunii Blaesi mors et famosa fuit, de qua sic accepimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장1)
in urbe ac sinu cavendum hostem, Iunios Antoniosque avos iactantem, qui se stirpe imperatoria comem ac magnificum militibus ostentet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장10)
id unum septem annis quibus Moesiam, duodecim quibus praefecturam urbis obtinuit, calumniatus est rumor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장5)
praefectura praetorii penes Arrium Varum, summa potentiae in Primo Antonio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장2)
simul amicis eius tribunatus praefecturasque largitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장9)
signo ultionis in accusatores dato, petit a Caesare Iunius Mauricus ut commentariorum principalium potestatem senatui faceret, per quos nosceret quem quisque accusandum poposcisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장13)
multorum consulum praetorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem in provinciam sit secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION