라틴어 문장 검색

Sed quum quadam die praefatus amator in quarundam dominarum cum aliis militibus resideret aspectu, suos audiebat commilitones de sua domina turpia valde loquentes et eius famae contra ius et licitum suis inique sermonibus detrahentes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:9)
Omni enim tempore incestuosis et damnabilibus tenemur actibus invidere, quibus etiam ipsa iura humana poenis novimus gravissimis obviare."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 12:3)
Ius enim ac rationem in homine illo mulier habere creditur, quem ipsa morum probitate destitutum sua reddidit providentia [probum] atque laborum sollicitudine probiorem simul et morum consideratione compositum."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 20:4)
In hoc enim saeculo nihil debet aliquis homo tanta affectione diligere quanta uxorem quae legitimo est sibi iure coniuncta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:6)
Non voluit unquam mulier haec in se frangere iura sed penitus intacta servare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:2)
Et ideo non expedit in mulierum sponsione civilia iura servari, sed ad earum promissiones semper venias cum sacco paratus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:7)
qui, videntes a multis sacra fidei ac societatis iura violari, arctiori se dilectionis et amicitiae foedere constrinxerunt;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:38)
Et opportune nunc hic noster Gratianus intravit, quem ipsius amicitiae alumnum iure dixerim, cuius totum studium est amari et amare;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:28)
Nam qui vel fidem, vel patriae periculum, vel alterius contra ius et fas laesionem excipientes, semetipsos amicorum exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim quam insanos;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:5)
Sunt vitia quaedam quibus si quilibet fuerit involutus, non diu amicitiae leges vel iura servabit.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:20)
Ille sane de quo nunc nobis sermo est, ita mihi amicitiae iura conservat, ut commotum aliquando et iamiam prorumpentem in verba, solo nutu cohibeam;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:31)
Sanctus propheta David, cum de iure amicitiae cognationi Ionathae debuerat pepercisse, audiens tamen a Domino, propter Saul et domum eius et sanguinem, quia occiderat gabaonitas, populum fame tribus annis iugiter laborasse, septem viros de cognatione eius, gabaonitis tradidit puniendos.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:1)
Ille amantissimus adolescens, amicitiae iura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:28)
Exuit ingenitas feces argenteus humor, Ad puri remeans elementi iura, nitore Fulgurat in proprio, peregrina fece solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:2)
Non ibi materies, que sit demissior istis, Jura tenet propriaque potest plebescere forma.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION