라틴어 문장 검색

nutrix Discordia belli, imperiosa Fames, leto vicina Senectus impatiensque sui Morbus Livorque secundis anxius et scisso maerens velamine Luctus et Timor et caeco praeceps Audacia vultu et Luxus populator opum, quem semper adhaerens infelix humili gressu comitatur Egestas, foedaque Avaritiae complexae pectora matris insomnes longo veniunt examine Curae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:12)
vinctas ire nurus, nunc in vada proxima mergi seminecem, hunc subito percussum vulnere labi dum fugit, hunc animam portis efflare sub ipsis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:31)
propriam labem texisse laborent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:152)
nulli pars aemula defuit umquam, quae gravis obstreperet laudi, stimulisque malignis facta sequebatur quamvis ingentia livor:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:23)
Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 2:1)
quibus sermonibus satis constat Domitiani quoque auris verberatas, dum optimus quisque libertorum amore et fide, pessimi malignitate et livore pronum deterioribus principem extimulabant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 4:1)
sed ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장6)
illos esse campos, in quibus abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam possent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장2)
sed neque detrahi quemquam in trauehendo ab accusatore passus est, quod fieri solebat, et senio uel aliqua corporis labe insignibus permisit, praemisso in ordine equo, ad respondendum quotiens citarentur pedibus uenire;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 38장 3:2)
nam praeter liuores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est, cuius ea natura existimatur, ut tinctum ueneno igne confici nequeat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 1장 2:2)
Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui hominum genus grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:1)
Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque flumina minimo sono labi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 13:1)
Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 24:1)
Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt, quis tandem gravatus labi ex belua coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 41:2)
ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre, qui intraverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION