라틴어 문장 검색

propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 723:1)
itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri quae pauca metu magis quam fide continebantur dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 273:2)
carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 132:2)
mox iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 461:2)
quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 466:1)
principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romae P. Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 419:1)
eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 23:1)
postquam censor redit, tegulae expositae de navibus ad templum portabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 26:1)
cum priusquam referretur appareret quid sentirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam ierunt ut eae tegulae reportandae in templum locarentur piaculariaque Iunoni fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 32:1)
tegulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 33:2)
vulgo Iunonis Laciniae iram ob spoliatum templum alienasse mentem ferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 297:4)
tegulae ex senatus consulto reportatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII Periocha2)
ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 338:2)
referrique tegulas et refici detecta, sicut fuerant, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 339:1)
Lacrumantem lacinia tenet lacrumans.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 237)

SEARCH

MENU NAVIGATION