라틴어 문장 검색

nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
nam sata vere novo teneris lactentia sulcis eruta saetigerae comperit ore suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권200)
carpere dicuntur lactentia viscera rostris et plenum poto sanguine guttur habent, est illis strigibus nomen;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권94)
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae lactentem fetum per silvas tigris opacas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:1)
Nam tener ac lactens puerique simillimus aevo vere novo est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:3)
vel cum ruit imbriferum ver, spicea iam campis cum messis inhorruit et cum frumenta in viridi stipula lactentia turgent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:2)
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna vina, columbino limum bene colligit ovo, quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:5)
namque marem cohibent callosa vitellum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.10)
prima mihi uariat liuentibus uua racemis, et coma lactenti spicea fruge tumet;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 28)
"olim post Capreas Tiberi, post turpia numina Gai, censuram Claudi, citharam thalamosque Neronis, post speculi immanis pompam, quo se ille videbat hinc turpis, quod pulcher, Otho, post quina Vitelli milia famosi ventris damnata barathro, his titulis princeps lectus similique labore Vespasianus erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 134)
"mihi foeda Vitelli intulit ingluvies ventrem, qui tempore parvo regnans sero perit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 53)
decretum ut ea prodigia partim maioribus hostiis, partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 16:1)
Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, Iovis aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 51:2)
decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION