라틴어 문장 검색

Et redempti a Domino revertentur et venient in Sion laudantes; et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt; fugiet dolor et gemitus.
주님께서 구해 내신 이들이 돌아오리이다. 환호 소리와 함께 시온으로 들어서리이다. 끝없는 즐거움이 그들의 머리 위에 넘치고 기쁨과 즐거움이 그들과 함께하여 슬픔과 탄식이 사라지리이다. (불가타 성경, 이사야서, 51장11)
Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati sunt; Deus enim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul.
그날 사람들은 많은 제물들을 바치며 기뻐하였다. 하느님께서 큰 기쁨으로 그들을 기쁘게 하셨기 때문이다. 여자들과 아이들도 함께 기뻐하니, 예루살렘에서 기뻐하는 소리가 멀리까지 들렸다. (불가타 성경, 느헤미야기, 12장43)
spes vero, exspectatio aliquod commodum adipiscendi quando videlicet quis credit se aliquod bonum assecuturum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:4)
Exspectatio quippe alicujus incommodi non tam spes dicenda est quam desperatio, hoc est diffidentia a bono.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:7)
spes vero, exspectatio aliquod commodum adipiscendi, quando videlicet quis credit se aliquod bonum assecuturum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:18)
Exspectatio quippe alicujus incommodi non tam spes dicenda est quam desperatio, hoc est diffidentia a bono.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:21)
Nam amoris solatia cunctorum sunt expulsiva medicina dolorum et totius restaurativa laetitiae, nisi forte vos amantis defuncti tristitia detineret, ad cuius luctuosam conservandam memoriam ipsius amoris praecepto biennalis metae tempora superstiti praescribuntur amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:3)
Sed nec amissi mariti tristitia mihi potest de iure nocere, quia id vobis suadeo quod continuam vobis laetitiam restaurabit et eam vobis conservabit illaesam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 14:4)
Istud quod hic de meretricibus indicamus non solum eas quae in prostibulis commorantur attingit, sed etiam omnes quae pro cuiuscunque muneris exspectatione se largiuntur amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 16:4)
Quotquot laetitiae studio aut novitate tenentur, Undique congressi permissa sedilia complent.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:4)
Laetitiam ingentem atque effusa haec gaudia civis Jam tandem securus agit, positoque timore Exercet ventos, classemque per ultima mundi
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:5)
aut, si quid fidei mereatur anilis Fabula, pastores per noctis opaca pusillas Saepe vident umbras, Pygmaeos corpore cassos, Dum secura gruum, et veteres oblita labores, Laetitiae penitus vacat, indulgetque choreis, Angustosque terit calles, viridesque per orbes Turba levis salit, et lemurum cognomine gaudet.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 16:3)
Licet aviditati meae nimis ista sit molesta dilatio, ad hoc tamen non solum tempus coenae, cui deesse non permittimur, sed etiam multorum, quibus debitor tui es, exspectatio satis onerosa compellit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:47)
suscipere advenientes cum laetitia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:6)
Praestantissimus iuvenum Ionathas, non regium stemma, nec regni expectationem attendens, foedus iniit cum David:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION