라틴어 문장 검색

receptaque ad se prope omnium officiorum cura, cum patris nomine et epistulas ipse dictaret et edicta conscriberet orationesque in senatu recitaret etiam quaestoris uice, praefecturam quoque praetori suscepit numquam ad id tempus nisi ab eq.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:3)
ne exequar singula, contractatis multorum uxoribus Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX officia urbana aut peregrina distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 3:2)
Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 2:3)
Me quamuis Lamiae pietas et cura moratur, fratrem maerentis, rapto de fratre dolentisinsolabiliter, tamen istuc mens animusquefert et amat spatiis obstantia rumpere claustra.
(호라티우스의 첫번째 편지, 142)
his me consolor victurum suavius ac si quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장53)
hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV67)
quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi et farre et vino Ianum Vestamque rogabat, an Capitolinam deberet Pollio quercum sperare et fidibus promittere, quid faceret plus aegrotante viro, medicis quid tristibus erga filiolum?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI207)
Eum quaestor C. Urbinus aliique cognita voluntate cum ad coenam invitaverunt, ultra Romanum ac mortalium etiam morem curabant exornatis aedibus per aulaea et insignia scenisque ad ostentationem histrionum fabricatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 7:2)
Quaestor ab Idalio Cinyraeae litore Cypri Infaustus Magni fuerat comes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:3)
Nosti mortiferum quaestoris, Castrice, signum?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVII1)
Sallustius Iugurtha adveniens Volux quaestorem appellat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5403)
at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:1)
Fuit enim M. Lepido et L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:3)
Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 2:2)
alter autem, qui in illa dictatura scriba fuerat, in hac fuit quaestor urbanus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION