라틴어 문장 검색

quique per autumnum percussis frigore primo est color in follis, quae nova laesit hiems, is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis, et numquam queruli causa doloris abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 812)
estne Deus, cuius cunas veneratus Eous lancibus auratis regalia fercula supplex virginis ad gremium pannis puerilibus offert?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3201)
Praemia saltatrix poscit funebria virgo Iohannis caput, abscisum quod lance reportet incestae ad gremium matris;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Passio Iohannis1)
"condigna vestris sensibus coli iubetis numina excisa fabrili manu, cavis recocta et follibus, quae voce, quae gressu carent inmota, caeca, elinguia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.27)
"verbositatis ipse rumpatur locus, scaturrientes perdat ut loquacitas sermonis auras perforatis follibus, quibus sonandi nulla lex ponit modum;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1218)
Instaurant epulas et mensae grata secundae dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:2)
Alii ventosis follibus auras accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt aera lacu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:15)
Tum rite sacratas in flammam iugulant pecudes et viscera vivis eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 10:10)
Iuppiter ipse duas aequato examine lances sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere letum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:15)
hic tibi praevalidas olim multoque fluentis sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae, hic laticis, qualem pateris libamus et auro, inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:7)
Ergo rite suum Baccho dicemus honorem carminibus patriis lancesque et liba feremus et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:7)
ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis cum properant, alii taurinis follibus auras accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt aera lacu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:8)
Haec ego procurare et idoneus imperor et non invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa corruget naris, ne non et cantharus et lanx ostendat tibi te, ne fidos inter amicos sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par iungaturque pari.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 512)
at tu conclusas hircinis follibus auras usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, ut mavis, imitare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.12)
discite non inter lances mensasque nitentis, cum stupet insanis acies fulgoribus et cum adclinis falsis animus meliora recusat, verum hic inpransi mecum disquirite.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate2)

SEARCH

MENU NAVIGATION