라틴어 문장 검색

Annon vides ficta illa pretia quibus gemmae et huiusmodi rariora aestimantur, et quam inania opera suscipiantur ad ostentationem meram, ut usus aliquis divitiarum magnarum videri possit?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:14)
Virtus, instar gemmae pretiosae, optima est sine ornamentis inserta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 1:2)
Qui realis solummodo est, ei multa virtute opus duco, sicut gemma quae sine ornamento omni inseritur e purissimis et nitidissimis esse debet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:2)
Duxit et ore draco gemmis auroque meraco Ornatum sertum, sibi regis in arce repertum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:9)
An gemmarum fulgor oculos trahit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 2:1)
Sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa, non hominum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 2:2)
Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus quicquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:18)
Gemmasque latere uolentes
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 29:1)
Nec uite gemmas carpitis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 4:1)
Quae gemmis niueis unda feracior
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 11:1)
auro, gemmis, margaritis et pallis splendida.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM284)
Lemnius haec etiam gemmis extruxit et auro admiscens artem pretio trabibusque smaragdi supposuit caesas hyacinthi rupe columnas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:50)
gemma fuit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:113)
cum pondere iudex vergit, et in geminas nutat provincia lances.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:122)
te grandibus India gemmis, te foliis Arabes ditent, te vellere Seres:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:134)

SEARCH

MENU NAVIGATION