라틴어 문장 검색

Vir clarissimus Proiectus, domi nobilis et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur, et cum illi familiae splendor probitas morum, patrimonii facultas iuventutis alacritas in omne decus pari lance conquadrent, ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis e vectus, si gratiae tuae sodalitate potiatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 1:1)
nec sane poterat ex aequo divisioni lancem ponere vicissitudo, licet uni domui mecum, alteri cum meis vinculum foret propinquitatis, quia Ferreolo praefectorio viro praeter necessitudinem sibi debitam dabat aetas et dignitas primi invitatoris praerogativam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 3:2)
Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit Alpe transmissa Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se gerulum codicillorum, quorum in adventu fratri etiam tuo Ecdicio, cuius aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit, celerrime, si cogites eius aetatem, si merita, tardissime, namque ille iam pridem suffragium dignitatis ineundae non solvit in lance sed in acie, aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis sed manubiis locupletavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 1:1)
Etsi nullis hortatibus 1 primordia nostrae pro-fessionis animatis neque sitim ignorantiae hactenus saecularis ullo supernae rigatis imbre doctrinae, non ego tamen tantum mei memineris non sum, ut a meis ac tuis 2 praesumam partibus aequali officiorum lance certandum, nam cum nostra mediocritas aetate vitae, tempore dignitatis, privilegio loci, laude scientiae, dono conscientiae vestrae facile vincatur, nullum meremur, si par expectamus alloquium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Leontio salutem 1:1)
Video enim et centenarias coenas a centenis iam sestertiis dicendas, et in lances (parum est si senatorum et non libertinorum vel adhuc flagra rumpentium) argentaria metalla producta.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 3:1)
in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita quae in lectis erant averterunt se, lanxque cum integumentis quae Iovi apposita fuit, decidit de mensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 675:2)
Immo in lancibus, quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 390)
Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi faciendas pondo duom nummum, stalagmia, ut te libenter videam, quom ad nos veneris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 334)
Quo loco quaero, quam vim habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et externa, tantum propendere illam bonorum animi lancem putet, ut terram et maria deprimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION