라틴어 문장 검색

Sic tibi lascivi non desit copia furti, Sive cupis Paphien, seu Ganymede cales, Maternaeque sacris ornentur frondibus Idus, Et senior parca mole prematur avus:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIV2)
Cetera lascivis donavit poma puellis Mentula custodis luxuriosa dei.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCI2)
Quamvis autem epigrammata a severissimis quoque et summae fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per- misi tam lascive loqui quam solent.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr6)
Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti - Ficta Saguntino cymbia malo luto - , Argenti furiosa sui cum stemmata narrat Garrulus et verbis mucida vina facit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI1)
Cynthia te vatem fecit, lascive Properti;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIII2)
Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis, Nunc dat spectatas tessera larga feras, Nunc implere sinus securos gaudet et absens Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII7)
Ipse tuas etiam veritus Nero dicitur aures, Lascivum iuvenis cum tibi lusit opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI5)
Lascivam tota possedi nocte puellam, Cuius nequitias vincere nemo potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVII1)
Vis, garrule, quantum Accipis ut clames, accipere ut taceas?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVIII9)
Nec finiantur morte supplicis poenae, Sed modo severi sectus Aeaci loris, Nunc inquieti monte Sisyphi pressus, Nunc inter undas garruli senis siccus Delasset omnis fabulas poetarum:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V5)
Ille tuus vates, Heliconis gloria nostri, Pieria caneret cum fera bella tuba, Non tamen erubuit lascivo dicere versu 'Si nec pedicor, Cotta, quid hic facio?'
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIV2)
Lectulus has voces, nec lectulus audiat omnis, Sed quem lascivo stravit amica viro.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVIII4)
Caesaris Augusti lascivos, livide, versus Sex lege, qui tristis verba latina legis:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XX1)
Te spectante dabit nobis lasciva minister Basia, sive meus sive erit ille tuus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIII7)
Dixit idem quotiens lascivo Iuno Tonanti!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION