라틴어 문장 검색

si genua quasi fatigata sunt, totumve corpus lassitudinem sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 3:12)
Mali etiam morbi testimonium est, vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter ferre morbum, jactare brachia et crura, sine voluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:1)
aut post sudorem inhorrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:6)
Si lassitudinis etiam sensus in febre est, vel in maxillis, vel in articulis aliquid abscedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 32:1)
Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitavit aliquis, aut inhorruit, aut gravitatem ejus partis sensit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 34:1)
Si corpus sine lassitudine est, et morbum facile sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 9:6)
atque ibi quoque videndum, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 7:3)
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine, vel ex lassitudine, vel ex aestu, aliave simili re fuit, sic, ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, quum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 1:3)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 4:5)
eoque vitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVI Curatio duarum quartanarum. 2:9)
item frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum, omniumque terrentium, vomitum, lassitudinem, sollicitudines, negotia omnia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 3:8)
Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, . Si discussum his non est, utendum est cursu;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, III [2] . De morbo qui circa faciem nascitur. 2:3)
si in pulmonem, praeter sternutamenta et tussim, est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 1:6)
sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 4:8)
idque per urinam redditum ipsam quoque lassitudinem solvere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION