라틴어 문장 검색

Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:1)
Exercitationem recte sequitur modo unctio, uel in sole uel ad ignem;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:3)
Leuatque lassitudinem etiam laboris mutatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 8:3)
Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 9:4)
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 15:1)
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:1)
Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis ueniens.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 29:1)
si genua quasi fatigata sunt, totumue corpus lassitudinem sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:5)
Si lassitudinis etiam sensus in febre est, uel in maxillis uel in articulis aliquid abscedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 32:1)
si corpus sine lassitudine est et morbum facile sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 9:3)
Inter unctionem autem et frictionem multum interest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 4:2)
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque uel ex inguine uel ex lassitudine uel ex aestu aliaue re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil mouerit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 1:3)
Si uero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 1:1)
postero die, qui uacat, ab exercitatione unctioneque aqua tantum contentus conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 3:2)
ubi ex eo corpus conquieuerit, in unctione uehementer perfricari;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION