라틴어 문장 검색

Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto Concretas pigro frigore ridet aquas, Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae Et madidis Helicen dissimulare comis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, III2)
Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis Lectoremque frequens lassat et implet opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXIX1)
Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni, Tu super aestivas, Alcime, solve nives, Pinguescat nimio madidus mihi crinis amomo Lassenturque rosis tempora sutilibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXIV1)
Sed iam supplicibus dominum lassare libellis Desine et in patriam serus ab urbe redi:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXI2)
Horas quinque puer nondum tibi nuntiat, et tu Iam conviva mihi, Caeciliane, venis, Cum modo distulerint raucae vadimonia quartae Et Floralicias lasset harena feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII1)
Sed desiderium tanti est, ut messe vel una Urbano releves colla perusta iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XII2)
novissime tamen quia vincebat necessitas nec ulla consilia famem relevarent, sortiti sunt, uter ex fratribus cum parte populi abiret in quas sors terras dedisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 677)
a qua cum precibus et promissis non potuisset Apollo ut secum concumberet impetrare, vim ei adhibere conatus est, cumque eam insequeretur et illa fugiens defecisset lassata, terrae imploravit auxilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 9110)
qui cum lassatus aestu sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus cervum, quem in deliciis habebat, feram credens per ignorantiam misso telo occidisset, flendo nimium misericordiam meruit numinum, itaque in arborem cupressum conversus est, aptam et consecratam lacrimis et luctibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6805)
caelumque levabat relevabat, recreabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5711)
si ad meridiem attenderit, Africam et Aegyptum a malis relevat, solis pecoribus pestem denuntians;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27216)
hoc fasce levabo si cantantes ierimus, haedorum te onere ipse relevabo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 651)
effetos per agros continua fertilitate lassatos, sicut etiam frequenti partu effeta dicitur mulier.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 811)
nam ut Ovidius dicit, Ceres cum Proserpinam quaereret, ad relevandam sitim accessit ad quendam fontem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3782)
levandum fronde nemus relevandum, spoliandum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4003)

SEARCH

MENU NAVIGATION