라틴어 문장 검색

Quem dura aeneae certamina, quem Gulielmi Gesta latent?
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:2)
Agnosco faciem, vultu latet alter in illo Wainfletus, sic ille oculos, sic ora ferebat:
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:4)
Certe cum in caeteris omnibus irrationabilia deprehendantur, in hac tantum parte ita humanum animum imitantur, ut pene ratione agi aestimentur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:17)
Non me latent ista.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:25)
Non te latet adventus mei causa.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:38)
omnia, quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus referenda sunt, diligenter que inspiciendum, ut quidquid astruitur fundamento conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad eius formam revocandum, et secundum eius qualitatem omnimodis corrigendum non dubites.
(DE AMICITIA, CAPUT XI. Amicitiae fundamentum. 1:3)
Nam verbosus quisquis est profecto latere non potest.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:7)
Ipsa tamen fides in prosperis quidem latet, sed eminet in adversis.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:6)
ubi facile deprehenditur vis eius et qualis sit, et quanta sit.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:7)
Quid si unum haberes cuius nescires linguam, ignorares mores, cuius te lateret et amor et animus?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:25)
Quocirca, sicut ait Ambrosius, si quid vitii in amico deprehenderis, corripe occulte;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:15)
Cetera quis nescit meliora latere sub istis Quorum sola gerunt placidi preludia uultus?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:11)
Namque bonum quod sepe latet splendore minori Degenerat lucetque magis si luce fruatur:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:9)
Hic pictura docet auctores qui numerandi Inuenere uias, artem docuere, latentem Produxere foras, fama coluere iacentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:40)
Ecce puella poli residens in culmine, celum Despiciens, sursum delegans lumina, quiddam Extramundanum toto cognamine uisus Vestigans, nil corporeum uenata sed ultra Transcendens, incorporei scrutata latentem Causam, principium rerum finemque requirens, Visibus offertur Fronesis, uisumque nitore Luminis offendens, mentem nouitate relaxat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION