라틴어 문장 검색

nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum et celeri flamma degustant tigna trabesque, sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:4)
nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque respuat umor aquae?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:6)
tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore quamlibet in formam et faciem decurrere rerum, et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse mucronum duci fastigia procudendo, ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint materiemque dolare et levia radere tigna et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:5)
Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto fiant ut possint ictu discludere turris, disturbare domos, avellere tigna trabesque et monimenta virum commoliri atque ciere, exanimare homines, pecudes prosternere passim, cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, expediam neque [te] in promissis plura morabor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:9)
473 Caesar Pompeianos ab latere adoritur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권15)
aut enim ab aure, aut a latere tela iaciuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4153)
laevo adfixa est lateri ostendit vulneris locum, quem ante suppresserat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5761)
cum enim a latere quis aliquem adortus gladio occidit, 'haurit illum' dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 31410)
Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 220:1)
non vero tam isti, quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:5)
cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de aqua, si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 12 7:2)
Et lateri dabit in vires alimenta voluptas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1017)
non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere sub Lare privato tutius esse putant, quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 18)
Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
furca levat illa bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem exiguam sectamque domat ferventibus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION