라틴어 문장 검색

faselis brevibus naviculis, quibus utuntur cum stagna- verit Nilus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2891)
Sed ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi viam rursus versis vestigiis terebamus, et cum ad id loci ventum est, ubi subductae naviculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros videmus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 4:2)
"De ipsis etiam illa, quae paulo ante tibi dicta sunt, ut Iuppiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores viderentur, ut cingulum matronae navicula sequeretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:6)
Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae sint ad vivendum necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis eiusdem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:1)
Citius hercule is, qui duorum scalmorum naviculam in portu everterit, in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 174:3)
ego autem volo aliquod emere latibulum et perfugium doloris mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:11)
eram continuo Piliam salutaturus, deinde ad epulas Vestori navicula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 11:3)
itaque obtemperare cogito praeceptis tuis, hoc amplius, navicularum habere aliquid in ora maritima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 25 1:4)
'nam ista Academia est propria sententia'. Ita sermone confecto Catulus remansit, nos ad naviculas nostras descendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 199:9)
Expulsus regno nemoris qui profugerit, Paludis in secreta veniet latibula Et proculcatas obteret duro pede.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae metuentes taurorum proelia.7)
Cervus nemorosis excitatus latibulis, Ut venatorum effugeret instantem necem, Caeco timore proximam villam petit Et opportuno se bovili condidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.1)
Exempli gratia, consumpta piscium copia potissimum eos afficit qui propria navicula victum quaeritant, qui alio modo obtineri non potest;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 63:4)
Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:2)
AT ubi hostilis exercitus exterminatis dispersisque insulae indigenis, domum reuersus est, coeperunt et illi paulatim uires animosque resumere, emergentes de latibulis, quibus abditi fuerant, et unanimo consensu auxilium caeleste precantes, nc usque ad internicionem usquequaque delerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI.2)
Fauens ergo uotis regis antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis, in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse uidebantur hominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION