라틴어 문장 검색

sic conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus, Moysen unum exulum monuisse ne quam deorum hominumve opem expectarent utrisque deserti, sed sibimet duce caelesti crederent, primo cuius auxilio praesentis miserias pepulissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장2)
dextrae quoque manus digitum salutarem tam imbecillum interdum sentiebat, ut torpentem contractumque frigore uix cornei circuli supplemento scripturae admoueret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:4)
ille fomenta corpori admovit, ille torpentem nunc cibo, nunc vini odore excitavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 16:4)
Iamque naves urbi undique admovebantur, et Tyrii desperatione torpebant, cum subito spissae nubes intendere se caelo et, quidquid lucis internitebat, offusa caligine extinctum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 19:2)
Igitur edita in vulgus Aegyptiorum responsa rursus ad spem et fiduciam erexere torpentes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 9:3)
"quae ubi primum impetum effudit, velut quaedam animalia emisso aculeo, torpet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:16)
Quam cum avide turbidam hausissent, tendebantur extemplo praecordia premente limo resolutisque et torpentibus membris, cum supervenisset hostis, no vis vulneribus excitabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 15:1)
quem Atarrhias torpentem adhuc occupat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 21:2)
A commilitonibus torpentes excitabantur, neque aliud remedium erat, quam ut ingredi cogerentur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 16:1)
quo viso rex, quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat artus, ex sella sua exiluit torpentemque militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 17:2)
mox velut in vasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant ad cogitationes, quid deinde futurum esset, dolore converso.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 8:3)
Tum Perdicca, ut torpentes et obnoxios vidit, XXX fere, qui Meleagrum erumpentem ex contione, quae prima habita est post mortem Alexandri, secuti erant, a ceteris discretos elephantis in conspectu totius exercitus obicit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 20:1)
nam simul te, Lesbia, adspexi, nihil est super mi lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 512)
Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,si, quicquid uidit melius peiusue sua spe,defixis oculis animoque et corpore torpet?
(호라티우스의 첫번째 편지, 068)
vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaequeaut Pacideiani contento poplite mirorproelia rubrica picta aut carbone, velut sire vera pugnent, feriant vitentque moventesarma viri?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장56)

SEARCH

MENU NAVIGATION