라틴어 문장 검색

sive latrocinii sub imagine calculus ibit, fac pereat vitreo miles ab hoste tuus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 3:2)
hanc obsequellam praeparabat nuntius mox adfuturo construens iter Deo, clivosa planis, confragosa ut lenibus converterentur, neve quidquam devium inlapsa terris inveniret veritas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium13)
nam ut ferula caedas meritum maiora subire verbera, non vereor, cum dicas esse paris res furta latrociniis et magnis parva mineris falce recisurum simili te, si tibi regnum permittant homines.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:17)
non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam versusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coëuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime volvant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 66:1)
pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 70:1)
sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 119:2)
nam et, si bene diximus , possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi , verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 70:1)
et, quae crebris parvisque conatibus se attollunt, inaequalia et velut confragosa nec admirationem consequuntur eminentium et planorum gratiam perdunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 212:1)
itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장8)
pugna latrocinio magis quam proelio similis fieri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장10)
Sed latrocinium fecit aliquis, occidit hominem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:1)
Et fortior miles ex confragoso venit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:5)
Confragosa in fastigium dignitatis via est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:2)
per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION