라틴어 문장 검색

nam in iudiciis fere de aequitate, in deliberationibus laudationibus> de honestate disserimus, ita ut plerumque haec ipsa in vicem misceantur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 2:1)
sic adulescentes simulata laudatione recuperavit et adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:1)
[s]et in amitae quidem laudatione de eius ac patris sui utraque origine sic refert:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 6장 1:2)
laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiauit senatus consultum, quo omnia simul ei diuina atque humana decreuerat, item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius astrinxerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 2:4)
et consentientibus uniuersis sedit in subselliis per aliquot horas, uerum tacitus et ne laudatione quidem iudiciali data.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 3:3)
captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexandria euocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 3:1)
4. Sed quanquam, sensualibus amissis, doloris amaritudo incumbat, si considerentur intellectualia que supersunt, sane mentis oculis lux dulcis consolationis exoritur. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 9:1)
2. "Ecce nunc tempus acceptabile", quo signa surgunt consolationis et pacis.
(단테 알리기에리, Epistolae 25:1)
et per Boetium in tertio De Consolatione ibi:
(단테 알리기에리, Epistolae 127:4)
Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputavit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:12)
Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar aliena potius quam nostra quaesisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:13)
Nam post praecepta, quae natura res dura est, ut legentis animum vel auditum novaret, singulos libros acciti extrinsecus argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudatione rusticae vitae secundum, et tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo et Aristaeo non otiosa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:2)
populosque feroces contundet incongruum fuerat in consolatione bella praedicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2635)
quem vidimus ipsi submersum quod ante doloris fuerat, ut ipsius ante oculos, nunc consolationis est, cum cernit omnes incolomes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5842)
'devota' vero de oratione Augusti translata locutio, quam habuit in laudatione funeris Marcelli, cum diceret, illum inmaturae morti devotum fuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7123)

SEARCH

MENU NAVIGATION