라틴어 문장 검색

* * * iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 1:1)
quoque indulgentiam gratiae, tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine, his verbis definivit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 28:1)
Rerum Divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 2:2)
DEFESSUS ego quondam diutina commentatione laxandi levandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 2:1)
sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 3:1)
Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus verbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resolvique possent:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 10:1)
aut a partibus ipsius corporis non sustinentibus impressionem, sed ad eandem laxandam per successionem se promoventibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:8)
Etiam aqua rosacea, apposita ad nares in deliquiis animae, spiritus resolutos et nimium relaxatos se recipere facit, et tanquam alit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:12)
Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:16)
Nulla unquam respublica sinus suos ad novos cives recipiendos tam profuse laxavit quam respublica Romana.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:10)
Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:18)
Haec exploranti, furi quoque multa minanti, Mole grauis sompni ceperunt menbra resolui;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:3)
Quas ibi mus uolui miserans, parat inde resolui, Cassibus abrosis solito sibi more dolosis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:4)
Illa sub amplexus, resolutos post sibi nexus, Se tulit illicitos, inhianter utrisque petitos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:15)
Quo sic aduecto, fore ius ait ordine recto, Quęque spopondisset, resolutus ut ipse dedisset.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION