라틴어 문장 검색

cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:2)
de hoc priusquam scribimus, haec praecipienda videntur lectoribus, ne alienos mores ad suos referant, neve ea, quae ipsis leviora sunt, pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:2)
itaque utrique rei occurram, quantum potuero, et medebor cum satietati tum ignorantiae lectorum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:3)
nunc, quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit, reliqua persequemur et, quantum potuerimus, rerum exemplis lectores docebimus, sicut supra significavimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 19장 1:2)
epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primum uidetur ad paginas et formam memorialis libelli conuertisse, cum antea consules et duces non nisi transuersa charta scriptas mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 6:1)
si interruptum somnum reciperare, ut euenit, non posset, lectoribus aut fabulatoribus arcessitis resumebat producebatque ultra primam saepe lucem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 2:1)
quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 1:3)
in principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitauit per lectorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 2:1)
sed et plumbeam chartam supinus pectore sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere pomis cibisque officientibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:2)
Libri arborum teneri haud secus quam chartae litterarum notas capiunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 17:2)
namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas, iam tum cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare chartis, doctis, Iuppiter, et laboriosis!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 13)
Si qui forte mearum ineptiarum lectores eritis manusque vestras non horrebitis admovere nobis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 14b1)
chartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora, rubra membrana, derecta plumbo et pumice omnia aequata.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 223)
Annales Volusi, cacata charta, votum solvite pro mea puella:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 361)
at vos interea venite in ignem, pleni ruris et inficetiarum Annales Volusi, cacata charta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 365)

SEARCH

MENU NAVIGATION