라틴어 문장 검색

erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta auctoritas, ut, quod esset ab eo obiectum, lepore magis levandum quam contentione frangendum videretur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:3)
Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 206:2)
Itaque cum Socratem unice dilexisset eique omnia tribuere voluisset, leporem Socraticum subtilitatemque sermonis cum obscuritate Pythagorae et cum illa plurimarum artium gravitate contexuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 26:8)
Quo facto videmus infra [scilicet in altero ferculo] altilia et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:4)
lepus et solea est allata.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:25)
Haec ut iratus effudi, |illa solo fixos oculos aversa tenebat, nec magis incepto vultum sermone movetur quam lentae salices lassove papavera collo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:20)
et canis in somnis leporis vestigia lustrat.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:9)
Oppressum ab aquila, fletus edentem graves, Leporem obiurgabat passer:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Passer ad leporem consiliator.2)
Lepus semianimus mortis in solacio:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Passer ad leporem consiliator.6)
Cum venatorem celeri pede fugeret lepus Et a bubulco visus veprem irreperet:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Lepus et bubulcus: Multos verbis blandos esse, pectore infideles.1)
Quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Lepus et bubulcus: Multos verbis blandos esse, pectore infideles.8)
credula si fueris, aliae tua gaudia carpent, et lepus hic aliis exagitatus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 138:2)
non ager hic pomum, non dulces educat uvas, non salices ripa, robora monte virent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 322)
populus et cannae riparum summa tenebant, spemque dabant salices hos quoque posse tegi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권297)
fessa resedit humo ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas, dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae fecerunt somnos et leve murmur aquae, blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권11)

SEARCH

MENU NAVIGATION