라틴어 문장 검색

"tela tibi longeque feros lentandus in hostes arcus, et aetherii dono cessere parentes aeternum florere genas, tu doctus iniquas Parcarum praenosse manus fatumque quod ultrast et summo placitura Iovi, quis letifer annus, bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae, tu Phryga submittis citharae, tu matris honori terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권247)
nec mora, quin acuens exsertos protinus ungues liventesque manus strictosque in vulnera dentes terribili adplausu circum hospita surgeret ora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권206)
"panditur Elysium chaos, et telluris opertae dissilit umbra capax, silvaeque et nigra patescunt flumina, liventes Acheron eiectat harenas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권220)
"ubi letifer anguis, ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri, si quis honos dictis, aut vos exstinguite ferro, ne tristes dominos orbamque inimica revisam Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo cesserit, hocne ferens onus inlaetabile matris transfundam gremio?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권234)
"et sitis interitu fluviorum et letifer anguis, et puer, heu nostri signatus nomine fati, Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema mente fluunt, differte animos festinaque tela ponite;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권282)
summa crepant auro, Tyrioque attollitur ostro molle supercilium, teretes hoc undique gemmae inradiant, medio Linus intertextus acantho letiferique canes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권19)
innumeram ferro plebem, ceu letifer annus aut iubar adversi grave sideris, immolat umbris ipse suis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권345)
Ut subitus vates pallentibus incidit umbris letiferasque domos orbisque arcana sepulti rupit et armato turbavit funere manes, horror habet cunctos, Stygiis mirantur in oris tela et equos corpusque movum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권1)
"summe deum, tibi namque meae primordia Thebae - liveat infandum licet Argos et aspera Iuno - debent, Sidonios ex quo per litora raptor turbasti thiasos, dignatus virgine nostra terga premi et placidas falsum mugire per undas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권94)

SEARCH

MENU NAVIGATION