라틴어 문장 검색

Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
(불가타 성경, 호세아서, 14장6)
Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장7)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
(불가타 성경, 나훔서, 1장4)
Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장17)
Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장10)
Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장1)
Celeriore fluminis Nili navigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem habebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:4)
una, quam liberum accessum habere demonstravi, altera, quae mediocre intervallum inter castra et flumen Nilum habebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:7)
plurimum proficiebant in repellendis vulnerandisque nostris, qui regione fluminis Nili propugnabant:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:9)
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
quantum crinita sagittis attulit extremo Meroë circumflua Nilo;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:143)
Nilusne meatu devius et nostri temptat iam transfuga mundi se Rubro miscere mari?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:6)
scilicet in dubio vindex Bellona pependit, dum spado Tiresias enervatusque Melampus reptat ab extremo referens oracula Nilo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:187)
iam tibi nulla videt fallax insomnia Nilus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION