라틴어 문장 검색

Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui - nam superstite patre Amicus decesserat - per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua.
(아풀레이우스, 변명 66:2)
scio te, Maxime, libenter eius litteras auditurum;
(아풀레이우스, 변명 92:10)
sunt apud illos et uaria colentium genera - libentius ego de miraculis hominum quam naturae disseruerim - ;
(아풀레이우스, 플로리다 6:3)
aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:33)
ceterum meminerant optimi magistratus et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis quod uolebant.
(아풀레이우스, 플로리다 16:72)
At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam, modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas, ut mireris.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:1)
"An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus iudex obtinget, qui me trinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum innocentem pronuntiare poterit?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:4)
"Nec unquam magis artis huius violentia nititur, quam cum scitulae formulae iuvenem quempiam libenter aspexit, quod quidem ei solet crebriter evenire."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:14)
"Haec tibi semper cavenda censebam, haec benivole remonebam."
(아풀레이우스, 변신, 5권187)
"Haec singula Psyche curiose dividit et discretim remota rite componit, rata scilicet nullius dei fana ac caerimonias neglegere se debere sed omnium benivolam misericordiam corrogare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:7)
"quis enim viantium vectorem suum non libenter auferat secum?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:20)
"Fortissimo deo Marti clientes, mihique iam fidi commilitones, et virum magnanimae vivacitatis volentem volentes accipite, libentius vulnera corpore excipientem quam aurum manu suscipientem, ipsaque morte, quam formidant alii, meliorem."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:5)
"porrecta enim manu sua demonstrat ei novitate nimia candentes solidos aureos, quorum viginti quidem puellae destinasset, ipsi vero decem libenter offerret."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:19)
Adsciscor itaque inter duos illos fratres tertius contubernalis, haud ullo tempore tam benivolam fortunam expertus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:6)
"valde enim fieri potest ut contubernalis noster poculum quoque mulsi libenter appetat."
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION