라틴어 문장 검색

sunt apud illos et uaria colentium genera - libentius ego de miraculis hominum quam naturae disseruerim - ;
(아풀레이우스, 플로리다 6:3)
meum uero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno uero comparatis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:6)
proinde sedulo consuleret, ne post querelae causam caperet;
(아풀레이우스, 플로리다 14:8)
aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:33)
Aliquantum processeramus et iam iubaris exortu cuncta collustrantur, et ego curiose sedulo arbitrabar iugulum comitis,qua parte gladium delapsum videram, et mecum
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:1)
"sed plane quod officiis integris potest effici, curabo sedulo:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:13)
Cum semper mihi unica cura fuerit caput capillumque sedulo et publice prius intueri et domi postea perfrui, sitque iudicii huius apud me certa et statuta ratio, vel quod praecipua pars ista corporis in aperto et perspicuo posita prima nostris luminibus occurrit, et quod in ceteris membris floridae vestis hilaris color, hoc in capite nitor nativus operatur:
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:3)
"ei praecipit, bono custodi redderet sine mora praemium, et oblato statim Summas inquit Tibi, iuvenis, gratias agimus et Hercule ob sedulum istud ministerium inter ceteros familiares dehinc numerabimus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:45)
"Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviisl meis imminentes atque ob id reformatae frustra saepius, cum industriam sedulam eius fallere nequivissent, postremum, iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere noni prius desierunt, quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur obsequia."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:82)
"Nec unquam magis artis huius violentia nititur, quam cum scitulae formulae iuvenem quempiam libenter aspexit, quod quidem ei solet crebriter evenire."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:14)
"quos me sedulo furtimque colligentem tonsor invenit, et quod alioquin publicitus maleficae disciplinae perinfames sumus, arreptam inclementer increpat:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:18)
"Sed tuum postulatum praeponam periculo meo idque observatis opportunis temporibus sedulo perficiam,modo, ut initio praefata sum, rei tantae fidem silentiumque tribue."
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:4)
nam et meum simul periclitabor ingenium, et faxo vos quoque an mente etiam sensuque fuerim asinus sedulo sentiatis.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:2)
"vix enim Thebas heptapylos accessimus, quod est huic disciplinae primarium studium, sedulo fortunas inquirebamus popularium."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:6)
"Haec eam sollicite seduloque curantem Ceres alma deprehendit et longum exclamat protinus:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION