라틴어 문장 검색

excipe magnanimum pectus, quo frena reguntur imperii, cuius libratur sensibus orbis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:7)
Nec tamen hoc temperamentum in terra, quae vineis destinetur, pari momento libratum esse debere ait, sed in alteram partem propensius;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 4:1)
neque librare pila inter undas poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장4)
atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, evertentibus adpositum mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris duos ictus in viscera derexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장3)
deriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut olim apud Germanos, vagis incursibus aut disiectas per catervas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장3)
principum diversam esse sortem quibus praecipua rerum ad famam derigenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장3)
ceterum derecta utrimque acie Parthus imperium Orientis, claritudinem Arsacidarum contraque ignobilem Hiberum mercen- nario milite disserebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장9)
nam si ad utilitatem vitae omnia consilia factaque nostra derigenda sunt, quid est tutius quam eam exercere artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis metum et terrorem ultro feras, ipse securus et velut quadam perpetua potentia ac potestate munitus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 4:1)
'Si immensum imperii corpus stare ac librari sine rectore posset, dignus eram a quo res publica inciperet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장1)
ingerunt desuper Othoniani pila librato magis et certo ictu adversus temere subeuntis cohortis Germanorum, cantu truci et more patrio nudis corporibus super umeros scuta quatientium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장3)
sed neque ea constantia gladiatoribus ad proelia quae militibus, nec proinde nutantes e navibus quam stabili gradu e ripa vulnera derigebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장3)
primo sagittis saxisque eminus certabant, maiore Flavianorum pernicie, in quos tela desuper librabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장2)
derecta ex diverso acies haud procul a flumine Rheno et obversis in hostem navibus, quas incensis castellis illuc adpulerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장5)
eius iussu derectam adversus Batavos aciem, tamquam a Mogontiaco legiones sequerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장3)
quis deinde sceleris exitus, cum Romanae legiones contra derexerint?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION