라틴어 문장 검색

Unde cum istud in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, dici curiale meretur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 170:3)
5. Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, videtur nugatio, cum curia careamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 171:1)
sit bona librorum et prouisae frugis in annumcopia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1850)
Itaque furens et anhelus lictor paludamento in cervicem retorto, dum totas expedit vires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in vulnus et:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:7)
Et tamen cum Punicae praedae omnibus promontoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 34:2)
Quippe inmensae classis naufragium bello factum toto mari fluitabat, Arabumque et Sabaeorum et mille Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue mota ventis maria revomebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 7:2)
quorum Acragantinus cum primis Empedocles est, insula quem triquetris terrarum gessit in oris, quam fluitans circum magnis anfractibus aequor Ionium glaucis aspargit virus ab undis angustoque fretu rapidum mare dividit undis Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:3)
ut noscas referre earum primordia rerum cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, neve putes aeterna penes residere potesse corpora prima quod in summis fluitare videmus rebus et interdum nasci subitoque perire.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:7)
mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti, qui somno partem maiorem conteris aevi, et viligans stertis nec somnia cernere cessas sollicitamque geris cassa formidine mentem nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum ebrius urgeris multis miser undique curis atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:11)
namque ibi consessum caveai supter et omnem scaenai speciem patrum matrumque deorsum inficiunt coguntque suo fluitare colore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:8)
quae demersa liquore obeunt, refracta videntur omnia converti sursumque supina reverti et reflexa prope in summo fluitare liquore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:9)
Librati pondera coeli Orbe tene medio:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:15)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
At Pompeianus fraudes innectere ponto Antiqua parat arte Cilix, passusque vacare Summa freti, medio suspendit vincula ponto, Et laxas fluitare sinit religatque catenas Rupis ab Illyricae scopulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:21)
Forsan terris inserta regendis, Aere libratum vacuo quae sustinet orbem, Totius pars magna Iovis, Cirrhaea per antra Exit, et aetherio trahitur connexa Tonanti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION