라틴어 문장 검색

'hic' autem 'pecten' declinatur, ut 'lien'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6472)
"Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis civilis nonnunquam admixtione sordesceret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:34)
"vult enim esse substantiam inter mortalem inmortalemque, id est inter corpus et spiritum mediam, terreni ponderis et caelestis levitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos amorem informari et inlabi pectoribus humanis et sensum movere et adfectus fingere et ardorem cupiditatis infundere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:28)
Quem complexa summa pars caeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ardorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum aeris extremitate coniungitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:3)
nec vero tum animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 102:3)
nam iam quasi zona liene cinctus ambulo, geminos in ventre habere videor filios.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 13)
Lien enecat, renes dolent, pulmones distrahuntur, cruciatur iecur, radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 132)
Lien dierectust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 141)
Ambula, id lieni optumumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 143)
perii, seditionem facit lien, occupat praecordia, perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 219)
unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt in his locis herbam, quam pecora rodendo inminuerunt lienes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장39)
contra in vase vini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta sed et sapore deterior est, pars vero summa aeris vicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION