라틴어 문장 검색

"iam cetera turba diversis trepidat votis variosque per ictus pendet ab eventu, sed postquam prima, secunda tertiaque acta rota est, venit ecce et celsa cruentum perforat hasta virum, post et confinia dorsi cedit transfosso ruptus bis pectore thorax, et dum per duplicem sanguis singultat hiatum dividua ancipitem carpserunt vulnera vitam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 119)
"sed perdita cernens terrarum spatia princeps iam Maximus, unum quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris invenit agricolam, flexi dum forte ligonis exercet dentes vel pando pronus aratro vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam, sic quondam ad patriae res fractas pauper arator, Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor ante boves trabeam dictatoremque salignae excepere fores atque ad sua tecta ferentem quod non persevit, turpique e fasce gravata vile triumphalis portavit purpura semen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 161)
alta cerastarum spiris caput asperat atrum congeries, torquet maculosa volumina mordax crinis, et irati dant sibila taetra capilli, squameus ad mediam thorax non pervenit alvum post chalybem pendente peplo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium6)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
quousque pondus ligonis obtusi nec perfossis antibus ponis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:5)
hi teretes galeas magnorumque aerea suta thoracum et tunicas chalybum squalore crepantes pectoribus temptare, alii Cortynia lentant cornua;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권231)
iam falces avidis et aratra caminis rastraque et incurvi saevum rubuere ligones, caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas, nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권232)
at laterum tractus spatiosaque pectora servat nexilis innumero Chalybum subtemine thorax, horrendum, non matris, opus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권70)
Ergo nec ardentes clipeos vectare nec artos thoracum nexus - tantum sitis horrida torret - sufficiunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권328)
"quin et squalentia texta thoracum et voltu galeas intrare soluto non pudet;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권138)
haec simul ostentans quaesitaque praemia laudum dat sociis, sequitur neglectus Agyllea thorax.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권348)
clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권318)
multi fluvium transmittere nando adgressi, sed vincla tenent laterique repugnat balteus et madidus deducit pectora thorax, qualis caeruleis tumido sub gurgite terror piscibus, arcani quotiens devexa profundi scrutantem delphina vident;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권112)
tandem inruit exsul, hortatusque manum, cui fortior ira nefasque iustius, alte ensem germani in corpore pressit, qua male iam plumis imus tegit inguina thorax, ille dolens nondum, sed ferri frigore primo territus in clipeum turbatos colligit artus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권290)
hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum aedem Feretri Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 218:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION